- PRAEFECTURA
- PRAEFECTURAnon tam officii, quam urbis in qua Praefectus morabatur, nomen est. Hinc praefecturae (quas post municipia retulimus) urbeserant, ad quas Praefecti, qui ius dicerent, ex urbe Roma mittebantur. Harum conditio mutabatur; nam ex municipio praefectura, vel e contra ex praefectura municipium fiebat, et ex utroque colonia sive ex colonia praefectura aut municipium. Nonnumquam ex his civitates iure civitatis donatae creabantur. Hîc praefecturas, quae et municipia et coloniae factae leguntur, subiciemus. Addo prius, fuisse inter omnes Italicas civitates Praefecturarum conditionem durissimam. Sic enim a Maioribus traditum erat, ut quae civitates iniquae ingrataeque erga Populum Romanum fuissent, ubi in potestatem ditionemque essent adductae, in Praefecturae formulam, quae non longe a Provinciae formula aberat, referrentur. Ut enim quotannis in Provincias Praetores Româ mittebantur, sic in Praefecturas Praefecti, qui eas administrarent, ac ius dicerent. De iis sic Festus, Praefecturae appellabantur in Italia, in quibus et ius dicebatur, et nundinae agebantur, et erat quaedam earum Resp. neque tamen Magistratus suos habebant: In quas legibus Praefecti mittebantur quotannis, qui ius dicerent, quarum genera fuerunt duo; alterum, in quas solebant ire Praefecti, qui auctore viginti sex Virûm numerô, populi suffragiô, creati erant in haec oppida, Capuam, Cumas, Casilinum, Vulturnum, Liternum, Puteolos, Acerras, Suessullam, Atellam, Calatiam: Alterum, in quas ibant, quos Praetor Urbanus quotannis in quaeque loca miserat legibus, ut Fundos, Formias, Caere, Venafrum, Allifas, Privernum, Anagniam, Erusinenem, Reate, Saturniam, Nursiam, Arpinum, aliaque complura. Hae, cum iure civitatis, vel cum suffragio, vel sine suffragio, utebantur. Praefecturae simul et Municipia fuêre. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 46. et l. 10. c. 22. Vide quoque Thom. Godwun. Anthol. Rom. l. 4. c. 4. At Praefectura, apud Hyginum, Gromatico de Limit. constit. Quibusdam deinde coloniis perticae fines, h. e. primae assignationis, aliis praefecturae, continentur: secunda assignatio est, sicut pertica prima, qua de re diximus supra in voce Pertica. Addo id saltem, Praefecturas (cuius nominis ratio ihidem redditur) ut quae diversâ limitatione censebantur ab Coloniarum perticis sive territoriis, decimanum in Septentrionem, cardinem in Ortum habuisse, cum contrarium in perticis fieret. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 673. et seqq. ubi Praefecturae quoque et Perticae diagramma, inter alia, exhibet. PRAEFECTURAE, QUAE MUNICIPIA, VEL ETIAM COLONIAE FUERUNT, IN ITALIA: Acerrae, in Campania. Alliphae, in Sammio. Anagnia, in Latio. Aquinum, in Latio.Aricia, in Latio. Arpinum, in Latio. Atella, in Campania. Atina, in Latio. Bononia, in Aemilia. Caere, in Hetruria. Calatia, in Campania. Calenum, in Campania. Cales, in Campania. Capua, in Campania. Casilinum, in Campania. Casinum, seu Cassinum, in Latio. Claudia, in Hetruria. Cora, in Latio. Cosa, seu Cossa, in Hetruria. Cumae, in Campania. Formiae, in Latio novo. Fundi, in Latio. Gabii, in Latio. Linternum, in Campania. Neapolis, in Campania. Nursia, in Umbria. Placentia, in Gallia Togata. Praeneste, in Latio. Privernum, in Latio. Puteoli; in Campania. Reate, in Sabinis. Saturnia, in Hetruria. Sora, in Latio. Suessa, in Campania. Suessula, in Campania. Tibur, in Latio. Venafrum, in Sammio. Vulturnum, in Campania. Urbes, quae coloniae, aut municipia, velpraefecturae non erant, civitates foederatae dicebantur. idque tam in Italia quam extra. Tametsi quae in Italia iure civitatis donabantur, cum prius essent coloniae, aut municipia, aut praefecturae, civitates quidem, at non foederatae, vocabantur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.